Ænigmata, for high voices

pronunciation guide

This piece is intended to be performed using Classical Latin pronunciation. The recitations below are meant to serve as a helpful guide in performance preparation.

1. Echo
 virgo modesta nimis legem bene servo pudoris. 
ore procax non sum, nec sum temeraria linguae.
ultra nolo loqui, sed do responsa loquenit.

2. speculum

nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.
fulgor inest intus radianti luce coruscus,
qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante.

3. mola

ambo sumus lapides, una sumus, ambo iacemus.
quam piger est unus, tantum non est piger alter;
hic manet immotus, non desinit ille moveri.

mula

dissimilis matri, patri diversa figura,
confusi generis, generi non apta propago,
ex aliis nascor, nec quicquam nascitur ex me.

4. clepsydra

lex bona dicendi, lex sum quoque dura tacendi,
ius avidae linguae, finis sine fine loquendi,
ipsa fluens dum verba fluunt ut lingua quiescat.

5. rotae

quattuor aequales currunt ex arte sorores
sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus;
et prope sunt pariter nec se contingere possunt.

6. somnus

sponte mea veniens varias ostendo figuras.
fingo metus vanos nullo discrimine veri;
sed me nemo videt, nisi qui sua lumina claudit.

Special thanks to Toni Mac Crossan